286. Tanta sanctitas et tanta potentia inerat illi legi ex causa, quia erat complexus omnium religionis; inscripta enim fuit binis tabulis, quarum una continet in complexu omnia quae spectant Deum, et altera in complexu omnia quae spectant hominem:
Ideo legis istius praecepta vocantur Decem Verba (Exod. xxxiv. 28, Deutr. iv. 13; [2]x. 4):
ita dicta sunt, quia "decem" significant omnia, ac "verba" significant vera; fuerunt enim plura quam decem verba. Quod "decem" significent omnia, et quod "decimae" propter illam significationem institutae sint, videatur in Apocalypsi Revelata (n. 101); et quod lex illa sit complexus omnium religionis, videbitur in sequentibus.