275. Quod ab antiquissimis temporibus fuerit religio, et incolae orbis ubivis noverint de Deo, et aliquid de vita post mortem, non fuit ex ipsis, aut ex propria illorum intelligentia, sed ex Verbo Vetusto, (de quo supra, n. 264-266,) et, postea ex Verbo Israelitico. Ex duobus Verbis his religiosa emanaverunt in Indias et illarum insulas, perque Aegyptum ac Aethiopiam in regna Africae; et ex maritimis Asiae in Graeciam, et inde in Italiam. Sed quia Verbum non potuit aliter quam per repraesentativa esse conscriptum, quae sunt talia in mundo quae correspondent caelestibus, et inde significant illa, ideo religiosa gentium versa sunt in idololatrica, et in Graecia in fabulosa; ac attributa et praedicata Divina in totidem Deos, quibus praefecerunt supremum, quem vocaverunt Jovem, forte a Jehovah. Quod illis cognitio fuerit de paradiso, de diluvio, de igne sacro, de quatuor aetatibus, a prima aurea ad ultimam ferream, (ut apud Danielem, ii. 31-35,) notum est.