True Christian Religion (Ager) n. 228

Previous Number Next Number See English 

228. Ex his constare potest, quod qui Verbum absque doctrina legunt, sint in obscuro de omni veritate, et quod mens eorum sit vaga et incerta, prona in errores, et quoque facilis ad haereses, quas etiam amplectuntur, si favor aut auctoritas aspirat, et fama non periclitatur: est enim Verbum illis tanquam candelabrum absque lumine, ac Vident in umbra sicut multa, et tamen vix aliquid vident, nam sola doctrina est lucerna. Vidi tales exploratos ab angelis, ac inventos, quod confirmare possent ex Verbo quodcunque volunt, et quod confirment imprimis illa quae sunt amoris sui, et amoris illorum quibus favent: at vidi illos nudatos vestibus, signum quod essent absque veris; vestes ibi sunt vera.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church