True Christian Religion (Ager) n. 22

Previous Number Next Number See English 

22. Quod Deus sit Ipsum, Unicum et Primum, quod vocatur Esse et Existere in se, ex quo omnia quae sunt et existunt, naturalis homo ex sua ratione nequicquam potest rescire; nam naturalis homo ex sua ratione non aliud potest desumere, quam quod naturae est; hoc enim quadrat cum ejus essentia, quia in illam nihil aliud ab infantia et pueritia intravit. At quoniam homo creatus est ut quoque sit spiritualis, quia victurus est post mortem, et tunc inter spirituales in illorum mundo, ideo Deus providit Verbum, in quo non modo Semet Ipsum revelavit, sed etiam quod caelum et infernum sint; et quod in illorum uno aut altero omnis homo victurus sit in aeternum, quisque secundum vitam et simul fidem suam. Et quoque in Verbo revelavit, quod sit Sum seu Esse, ac Ipsum et Unicum quod in se est, et sic Primum seu Principium, ex quo omnia. [2.] Ex hac revelatione est, quod naturalis homo possit se elevare supra naturam, ita supra se, et videre talia quae Dei sunt; sed usque tamen sicut e longinquo, tametsi Deus est in propinquo apud omnem hominem, est enim in illo cum sua essentia; et quia ita est, est in propinquo apud illos qui Ipsum amant, et illi amant Ipsum qui vivunt secundum praecepta Ipsius et credunt in Ipsum; hi sicut vident Ipsum. Quid fides nisi spiritualis visus quod sit? et quid vita secundum praecepta Ipsius, quam actualis agnitio quod ab Ipso sit salus et vita aeterna? At vero illi, quibus non est fides spiritualis sed naturalis, quae modo est scientia, et inde similis vita, illi vident quidem Deum, sed e longinquo, et hoc solum quando loquuntur de Illo. Differentia inter hos et illos est, sicut inter illos qui stant in clara luce, et vident homines prope se, et tangunt illos, ac inter illos qui stant in denso nimbo, et ex eo non possunt videre num homines sint, vel num arbores aut saxa: [3.] aut sicut qui stant super alto monte, ubi urbs, ac vadunt huc illuc et loquuntur cum consociis urbanis; ac sicut qui e [1]monte illo spectant deorsum, et non cognoscunt num homines vel num bestiae aut statuae sint, quae vident. Immo est sicut inter illos, qui in aliquo planitario orbe stant, et vident suos ibi, et inter illos qui in alio planitario orbe sunt cum tubis opticis in manibus, et spectant illuc, et dicunt quod videant homines ibi, cum tamen non vident nisi universaliter terrea ut lucidum lunare, et aquea ut maculas. Simile discrimen est inter videre Deum, et Divina quae procedunt ab Ipso in sua mente, apud illos qui in fide et simul in vita charitatis sunt, et inter illos qui modo in scientia de illis sunt; proinde inter naturales et spirituales homines. Illi autem qui Divinam sanctitatem Verbi negant, et usque illa quae religionis sunt portant sicut in sacco super tergo, illi non vident Deum, sed modo sonant Deum, cum exigua differentia a psittacis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church