195. A Domino procedit Divinum Caeleste, Divinum Spirituale et Divinum Naturale, unum post alterum. Divinum Caeleste vocatur quicquid procedit a Divino Amore Ipsius, et omne id est Bonum: Divinum Spirituale vocatur quicquid procedit a Divina Sapientia Ipsius, et omne est Verum. Divinum Naturale est ex utroque; est illorum complexus in ultimo. Angeli regni caelestis, ex quibus est tertium seu supremum caelum, sunt in Divino quod procedit a Domino, quod caeleste vocatur, nam sunt in bono amoris a Domino. Angeli regni spiritualis Domini, ex quibus est secundum seu medium caelum, sunt in Divino quod procedit a Domino, quod spirituale vocatur, nam sunt in Divina sapientia a Domino. Angeli regni naturalis Domini, ex quibus est Primum seu infimum caelum, sunt in Divino quod procedit a Domino, quod Divinum Naturale vocatur, et sunt in fide charitatis a Domino. Homines autem ecclesiae, sunt secundum amorem, sapientiam, ac fidem eorum, in uno ex illis regnis; et in quo sunt, in illud etiam post mortem veniunt. Quale est caelum, tale etiam est Verbum Domini; in ultimo suo sensu est naturale, in interiori est spirituale, ac in intimo caeleste, et in singulis Divinum; quare accommodatum est angelis trium caelorum, et quoque hominibus.