True Christian Religion (Ager) n. 191

Previous Number Next Number See English 

191. Sed homo naturalis ex his usque non persuaderi potest, quod Verbum sit ipsum Divinum Verum, in quo Divina Sapientia est et Divina Vita, spectat enim illud a stilo, in quo non videt illa. Sed stilus Verbi est Ipse stilus Divinus, cum quo omnis alius stilus, utcunque sublimis et excellens apparet, non comparari potest. Stilus Verbi talis est, ut Sanctum sit in omni sensu, inque omni voce, immo alicubi in ipsis litteris; inde Verbum conjungit hominem Domino, et aperit caelum. Sunt duo quae procedunt a Domino, Divinus Amor et Divina Sapientia; seu quod idem, Divinum Bonum et Divinum Verum; Verbum in sua essentia est utrumque hoc; et quia illud conjungit hominem Domino, et aperit caelum, ut dictum est, ideo Verbum implet hominem bonis amoris et veris sapientiae, voluntatem ejus bonis amoris, ac intellectum ejus veris sapientiae; inde homini est vita per Verbum. At probe sciendum est, quod illis solis sit vita ex Verbo, qui illud legunt propter finem, ut Divina vera ex illo- ut ex suo fonte hauriant; et simul propter finem, ut Divina vera inde hausta applicent vitae: et quod contrarium fiat illis, qui Verbum legunt duntaxat propter finem, ut aucupent honores, et lucrentur mundum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church