True Christian Religion (Ager) n. 176

Previous Number Next Number See English 

176. Quid fidendum est conciliis, dum non immediate adeunt Deum Ecclesiae? Estne ecclesia corpus Domini, et Ipse ejus Caput? Quid corpus absque capite? et quale est corpus cui imposita sunt tria capita, sub quorum auspicio consulta ineunt, et decreta faciunt? Annon tunc illustratio, quae a solo Domino, qui est Deus caeli et ecclesiae, et simul Deus Verbi, est spiritualis, fit plus et plus naturalis, et tandem sensualis? et tunc non odoratur aliquod genuinum verum theologicum in ejus forma interna, quin illico e cogitatione intellectus rationalis ejiciatur, et sicut palea e ventilabro in aerem disjiciatur: in quo statu tunc loco veritatum subeunt fallaciae, et loco radiorum lucis tenebrae; et tunc stant sicut in caverna, cum perspicillis super naribus, et cum candela in manu, et occludunt palpebras ad vera spiritualia, quae in luce caeli sunt, at aperiunt illas ad sensualia, quae in luce fatua sensuum corporis sunt. Similiter postea fit dum legitur Verbum; tunc mens obdormit ad vera, ac evigilat ad falsa, et fit sicut describitur Bestia a mari, Quoad os sicut leo, quoad corpus sicut pardus, et quoad pedes sicut ursus (Apoc. xiii. 2). In caelo dicitur, quod dum Concilium Nicaenum peractum est, coinciderint haec, quae Dominus praedixit discipulis, "Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur" (Matth. xxiv. 29):

et actualiter Ecclesia Apostolica fuit sicut stella nova apparens in caelo astrifero, at ecclesia post duo concilia Nicaena, facta est sicut eadem stella postea opacata et disparata, quemadmodum etiam in mundo naturali secundum observationes astronomorum aliquoties evenerat. In Verbo legitur, quod Jehovah Deus habitet in luce inaccessibili [(Psalm. civ. 2; conf. 1 Tim. vi. 16)], quis ergo potest Ipsum adire, nisi habitaret in luce accessibili, hoc est, nisi descenderit, et assumpserit Humanum, et in hoc Lux mundi factus sit (Joh. i. 9; xii. 46)? Quis non videre potest, quod adire Jehovam Patrem in sua luce, tam impossibile sit, sicut est sumere sibi alas ex aurora, et per illas volare ad solem? aut pascere se ex radiis solis et non ex cibo elementari? aut est avi volare in aethere, ac cervo currere in aere?


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church