True Christian Religion (Ager) n. 17

Previous Number Next Number See English 

17. Postea quaesivi, ubinam offenderem ex eruditis illos qui acutissimo ingenio sunt, et pro Trinitate Divina in tres personas divisa stant; et aderant tres, ad quos dixi, "Quomodo potestis Divinam Trinitatem in tres personas dividere, et asserere, quod unaquaevis persona per se seu singulatim sit Deus et Dominus? Numne sic confessio oris. quod Deus unus sit, tantum a cogitatione distat, quantum meridies a septentrione? Ad quod responderunt, "Non hilum distat, quia tribus personis est una Essentia, et Divina Essentia est Deus. Nos fuimus in mundo tutores Trinitatis personarum, ac pupillus, cujus tutelam gessimus, fuit fides nostra, in qua unaquaevis persona Divina partem suam nacta est, Deus Pater illam partem quod imputet ac donet, Deus Filius illam quod intercedat et mediet, et Deus Spiritus Sanctus illam quod imputationis et mediationis usus efficiat." [2.] At quaesivi, "Quid per Divinam Essentiam intelligitis?" Dixerunt, "Intelligimus omnipotentiam, omniscientiam. omnipraesentiam, immensitatem, aeternitatem, aequalitatem majestatis." Ad quae dixi, "Si essentia illa facit ex pluribus diis unum, potestis adhuc plures addere; ut pro exemplo quartum. qui apud Mosen, Ezechielem et Hiobum memoratur, et vocatur Deus Schaddai. Similiter etiam fecerunt antiqui in Graecia et Italia, qui parilia attributa et sic similem essentiam assignaverunt suis diis, ut Saturno, Jovi, Neptuno, Plutoni, Apollini, Junoni, Dianae, Minervae, immo etiam Mercurio et Veneri; sed usque non potuerunt dicere quod omnes illi unus Deus essent. Et quoque vos. qui tres estis, ac, ut percipio, simili eruditione, et sic simili essentia quoad illam, usque non potestis vos combinare in unum hominem eruditum." Sed ad haec riserunt, dicentes, "Jocaris, aliter est cum essentia Divina; haec est una, et non tripartita, et est individua et sic non divisa; partitio et divisio non cadit in illam." [3.] His auditis regessi, "Descendamus in hanc aream, et dimicemus." Et quaesivi, "Quid intelligitis per Personam, et quid significat illa?" Et dixerunt, "Nomen Personae significat non partem aut qualitatem in alio, sed quod proprie subsistit; ita omnes primores ecclesiae Personam definiunt, et nos cum illis." Et dixi, "Est haec definitio Personae?" Et responderunt, "Est". Ad quae retuli, "Ita non est aliqua pars Patris in Filio, nec aliqua utriusque in Spiritu Sancto; ex quo sequitur, quod quisque sit sui arbitrii, juris et potestatis, et sic non aliquid quod conjungit, nisi voluntas, quae cuivis propria est, et sic communicabilis ex beneplacito. Suntne ita tres personae tres distincti dii? Audite adhuc; definivistis etiam Personam, quod sit quod proprie subsistit, consequenter quod sint tres substantiae, in quas partimini Essentiam Divinam; et tamen haec, ut quoque dicitis, est impartibilis, quia una et individua; et insuper unicuique substantiae. hoc est, personae, attribuitis proprietates quae non sunt in altera, et quoque quae non communicari possunt alteri, quae sunt imputatio, mediatio, et operatio; quid tunc inde resultat aliud, quam quod tres personae sint tres dii?" Ad haec dicta retraxerunt se, dicentes, "Ventilabimus illa, et post ventilationem respondebimus." [4.] Adstitit quidam sapiens. Hic audiens illa dixit, "Ego non volo per tam subtiles transennas hanc supremam rem inspicere, sed extra subtilitates illas video in clara luce, quod in ideis cogitationis vestrae sint tres dii; sed quia pudoris est coram universo mundo propalare illas, nam si propalaveritis. vocabimini insani et fatui, quare prodest ad evitandum ignominiam, ut unum Deum ore confiteamini." Sed ad haec illi tres tenaces sententiae suae nihil attenderunt, et in abeundo emurmurabant aliquos terminos commodatos ex arte metaphysica, ex quo animadverti, quod illa esset illorum [1]tripus, ex quo responsa vellent dare.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church