True Christian Religion (Ager) n. 169

Previous Number Next Number See English 

169. Quis itaque non potest percipere Trinitatem in Domino, ex trinitate in unoquovis homine? In unoquovis homine est anima, corpus et operatio, similiter in Domino, in Domino enim habitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter, secundum Paulum (ad Coloss. ii. 9): quare Trinitas in Domino est Divina, in homine autem humana. Quis non videt, quod in hoc mystico, quod tres personae Divinae sint, et tamen unus Deus, et quod hic Deus, licet unus est, usque non sit una persona, ratio non aliquam partem habeat; sed quod insopita usque adigat os loqui sicut psittacus? Quando ratio insopita est, quid tunc loquela oris nisi inanimata? Dum os eloquitur, a quo ratio abit in diversum et dissentit, quid tunc loquela nisi fatua Hodie est ratio humana quoad Divinam Trinitatem vincta, sicut vinctus manicis et pedicis in carcere; et potest comparari virgini Vestae infossae terrae, quia sacrum ignem exstinxit; cum tamen Divina Trinitas in mentibus hominum ecclesiae sicut lampas lucere debet, quoniam Deus in Trinitate sua et in hujus Unitate est omne in omnibus sanctitatibus caeli et ecclesiae. Quid enim foret ex anima facere unum Deum, ex corpore alterum, et ex operatione tertium, aliter quam ex tribus illis essentialibus unius hominis facere tres partes in se distinctas? et quid hoc nisi eum truncare et occidere?


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church