True Christian Religion (Ager) n. 156

Previous Number Next Number See English 

156. (vi.) Quod Spiritus hominis sit ejus Mens, et quicquid ex illo procedit. - Per spiritum hominis in concreto non aliud intelligitur quam mens ejus; haec enim est quae vivit post mortem, et tunc vocatur spiritus; si bonus, spiritus angelicus et postea angelus, si malus, spiritus satanicus, et postea satanas. Mens cujusvis hominis est internus ejus homo, qui actualiter est homo, et intus in externo homine, qui facit corpus ejus; quare dum rejicitur corpus, quod fit per mortem, est in plena forma humana. Errant itaque, qui credunt quod mens hominis modo sit in capite; ibi solum est in principiis, ex quibus primum exit omne quod homo ex intellectu cogitat et ex voluntate agit; in corpore autem est in principiatis, formatis ad sentiendum et agendum; et quia intus adhaeret corporeis, infert illis sensum et motum, et quoque inspirat perceptionem, sicut corpus cogitet et agat ex se; sed quod hoc sit fallacia, omnis sapiens novit. Nunc quia spiritus hominis ex intellectu cogitat et ex voluntate agit, et corpus non ex se sed ex illo, sequitur quod per spiritum hominis intelligatur ejus intelligentia et amoris affectio, et quicquid ex illis procedit et operatur. Quod spiritus hominis talia quae mentis sunt, significet, constat ex multis locis in Verbo, quae dum modo adducuntur, a quovis videri potest, quod non aliud sint. Ex multis sint haec pauca: Bezaaleel [1]est impletus spiritu sapientiae, intelligentiae et scientiae (Exod. xxxi. 3). Nebuchadnezar de Daniele, quod spiritus excellens, scientiae, intelligentiae et sapientiae esset in eo (Dan. iv. 5[; v. 12, 14]). Impletus est Jehoschua spiritu sapientiae (Deut. xxxiv. 9). "Facite vobis cor novum et spiritum novum" (Ezech. xviii. 31). "Beati pauperes spiritu, quia talium est regnum caelorum" (Matth. v. 3). "Habito in contrito et humili spiritu, ad vivificandum spiritum humilium" (Esai. lvii. 15). "Sacrificia Dei spiritus infractus" (Psalm. li. 19 [B.A. 17]). Dabo "pallium laudis loco spiritus contracti" (Esai. lxi. 3:) (Praeter alibi). Quod spiritus significet talia quae mentis perversae et iniquae sunt, constat ex his: "Dixit.... prophetis stultis, qui abeunt post spiritum suum" (Ezech. xiii. 3). "Concipite quisquilias, parite stipulam, quoad spiritum vestrum, ignis comedet vos" (Esai. xxxiii. 11). "Vir qui vagabundus spiritu et mendacium effutit" (Mich. ii. [11]) "Generatio, ....cujus non constans cum Deo spiritus" (Psalm. lxxviii. 8). "spiritus scortationum" (Hosch. v. 4; [1]iv. 12). "Ut liquescat omne cor, ....et contrahatur omnis spiritus" (Ezech. xxi. 12 [B.A. 7]). "Quod ascendit super spiritum vestrum, non fiet unquam" (Ezech. [2]xx. 32). "Modo non in spiritu ejus dolus" (Psalm. xxxii. 2). Spiritus Pharaonis turbatus est (Gen. xli. 8);

Similiter Nebuchadnezaris (Dan. ii. 3). Ex his et perpluribus aliis locis manifeste constat, quod spiritus significet mentem hominis, et talia quae mentis sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church