True Christian Religion (Ager) n. 144

Previous Number Next Number See English 

144. Legitur, Quod cum Jesus baptizabatur, caeli aperti sint, et Johannes viderit spiritum Sanctum descendentem sicut columbam (Matth. iii. 16; Marc. i. 10; Luc. iii. [6]21; Joh. i. 32, 33). Hoc factum est, quia baptismus significat regenerationem et purificationem, similiter columba. Quis non percipere potest, quod columba non esset Spiritus Sanctus, nec quod Spiritus Sanctus esset in columba? in caelo saepius apparent columbae; et quoties apparent, sciunt angeli, quod sint correspondentiae affectionum et inde cogitationum de regeneratione et purificatione apud quosdam qui in vicinia stant; quare ut primum ad illos accedunt, et cum illis de quadam alia re, quam quae in cogitationibus illorum fuit, cum apparitio illa erat, loquuntur, columbae illico evanescunt. Hoc simile est sicut cum multis, quae visa sunt prophetis: ut quod Johanni visus sit Agnus super monte Sionis (Apoc. xiv. 1; et alibi). Quis non scit, quod Dominus non fuerit ille agnus, neque in agno, sed quod agnus esset repraesentatio innocentiae Ipsius? Inde elucet error illorum, qui ex columba visa super Domino cum baptizabatur, et ex voce e caelo audita tunc, "Hic est Filius meus dilectus," tres Personas Trinitatis deducunt. Quod Dominus hominem regeneret per fidem et charitatem, intelligitur per hoc quod Johannes Baptista dixit, "Ego vos baptizo aqua in paenitentiam, qui vero post me venturus est ille baptizabit spiritu sancto, et igne" (Matth. iii. [1]11; Marc. i. 8; Luc. iii. 16):

"baptizare spiritu sancto et igne" est regenerare per Divinum Verum quod est fidei, et per Divinum Bonum quod est charitatis. Simile significatur per haec verba Domini, "Nisi quis generatus fuerit aqua et spiritu, non potest ingredi in regnum Dei" (Joh. iii. 5); per "aquam," hic ut alibi in Verbo, significatur verum in naturali seu externo homine, et per "spiritum" verum ex bono in spirituali seu interno.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church