True Christian Religion (Ager) n. 135

Previous Number Next Number See English 

135. Secundum Memorabile: - Quodam mane evigilatus a somno, apparuit mihi Sol mundi spiritualis in suo jubare, et sub illo vidi caelos distantes, sicut tellus a suo sole; et tunc e caelis auditae sunt voces ineffabiles, quae simul collectae articulabantur in hoc effabile, "Quod unus Deus, qui Homo, sit, cujus habitaculum est in Sole illo." Hoc articulatum decidit per caelos medios ad infimum, et ex hoc in mundum spirituum, ubi eram; et appercepi, quod idea unius Dei, quae erat angelis, secundum gradus delapsus verteretur in ideam trium Deorum. Quod cum observabam ingressus sum loqui cum illis, qui tres Deos cogitabant, dicens, "Oh, quae enormitas, unde vobis illa?" Et respondebant, "Cogitamus tres ex idea perceptiva nostra de Deo Triuno, sed haec usque non cadit in os nostrum; cum loquimur, nos semper dicimus pleno ore quod Deus unus sit; si in mentibus nostris alia est, sit, modo non defluat, et scindat unitatem Dei in ore; at usque tempore a tempore defluit, quia inest, et tunc si eloqueremur, dicturi essemus tres Deos, sed ab hoc cavemus, ne exponamur risui audientium." [2.] Et tunc aperte ex cogitatione loquebantur, dicentes, "Nonne sunt tres Dii, quia sunt tres Personae Divinae, quarum unaquaevis est Deus? Nec possumus aliter cogitare, quum antistes ecclesiae nostrae ex scrinio sanctorum suorum dogmatum, adscribit uni creationem, alteri redemptionem, et tertio sanctificationem; et plus cum proprietates, cuivis suam, quas asserit incommunicabiles, illis attribuit. quae non modo sunt creatio, redemptio, et sanctificatio, sed etiam imputatio, mediatio et operatio. Estne tunc unus qui creavit nos, et ille quoque imputat? alter qui redemit nos, et hic quoque mediat? et tertius qui imputationem mediatam operatur, et hic quoque sanctificat? Quis non scit, quod Filius Dei a Deo Patre in mundum missus sit, ut genus humanum redimeret, et sic fieret Expiator, Mediator, Propitiator, et Intercessor? Et quia hic unus est cum Filio Dei ab aeterno, suntne duae Personae a Se distinctae? et quia hae duae in caelo sunt, una sedens ad dextram alterius, eritne tertia Persona quae decreta in caelo exsequetur in Mundo?" [3.] His auditis, tacui, at mecum cogitavi, "Oh quae fatuitas: non sciunt quicquam quod in Verbo per mediationem intelligitur. Et tunc ex mandato Domini descenderunt tres angeli e caelo, et mihi associabantur, propter causam, ut ex interiore perceptione cum illis, qui in idea trium Deorum erant, loquerer, et in specie de Mediatione, Intercessione, Propitiatione, et Expiatione, quae ab illis tribuuntur Secundae Personae, seu Filio, sed non prius quam postquam Homo factus est. et Homo factus est post plura saecula a creatione, quando quatuor illa salutis media nondum fuerunt, et sic Deus Pater non propitiatus. genus humanum non expiatum, et non aliquis e caelo est missus qui intercessit et mediavit. [4.] Et tunc ex inspiratione illata locutus sum cum illis, dicens, "Adeste quot possunt, et audite, quid in Verbo per mediationem, intercessionem, expiationem, et propitiationem, intelligitur. Sunt illae quatuor praedicationes gratiae unius Dei in Humano suo. Deus Pater nusquam potest adiri, nec Ipse potest ullum hominem adire, quia est Infinitus et in suo Esse quod est Jehovah, a quo si adiret hominem, dissolveret illum, sicut ignis lignum, et redigit illud in favillam. Hoc patet ab his, quod dixerit ad Mosen volentem videre Ipsum, Quod nemo possit videre Ipsum et vivere (Exod. xxxiii. 20):

et Dominus dicit, Quod Deum nemo viderit unquam nisi Filius qui in sinu Patris est (Joh. i. 18; Matth. xi. 27):

tum, Quod nemo vocem Patris audiverit, nec speciem Ipsius viderit (Joh. v. 37). Legitur quidem, quod Moses viderit Jehovam facie ad faciem, et locutus cum Illo ore ad os, sed hoc factum est per angelum; similiter apud Abrahamum et Guideonem. Nunc quia talis est Deus Pater in Se, placuit Ipsi assumere Humanum, et in hoc admittere homines. et sic audire illos, et loqui cum illis; et hoc Humanum est quod vocatur Filius Dei; et hoc est, quod mediat, intercedit, propitiat et expiat. Dicam itaque, quid illa quatuor praedicata de Humano Dei Patris significant. [5.] Mediatio significat, quod illud sit intermedium, per quod homo possit adire Deum Patrem, et Deus Pater hominem, et sic docere et ducere eum ut salvetur; quare Filius Dei, per quem intelligitur Humanum Dei Patris, vocatur Salvator, et in mundo Jesus, hoc est, Salus. Intercessio significat perpetuam mediationem; nam ipse amor, cujus est misericordia, clementia et gratia, perpetuo intercedit, hoc est, mediat, pro illis qui faciunt praecepta Ipsius, quos amat. Expiatio significat amotionem peccatorum, in quae homo rueret, si nudum Jehovam adiret. Propitiatio significat clementiae et gratiae operationem, ne homo per peccata in damnationem se inferat; similiter tutelam, ne sanctitatem profanet; hoc significabat propitiatorium super arca in tabernaculo. [6.] Notum est, quod Deus in Verbo per apparentias locutus sit, ut quod irascatur. vindicet. tentet, puniat. conjiciat in infernum, damnet, immo quod malum faciat; cum tamen nemini irascitur, non vindicat, tentat, punit. conjicit in infernum, damnat; haec tam longe absunt a Deo, sicut infernum a caelo, et infinite plus; quare sunt locutiones apparentiae: locutiones apparentiae in alio sensu etiam sunt expiatio, propitiatio, intercessio et mediatio, per quas intelliguntur praedicationes accessus ad Deum, et gratiae a Deo, per Humanum suum: quae quia non intellectae sunt, diviserunt Deum in tres, et super tribus his omnem doctrinam ecclesiae fundaverunt, et sic Verbum falsificarunt. Inde est "abominatio desolationis," a Domino apud Danielem, et porro apud Matthaeum (xxiv.), praedicta." His dictis recessit cohors spirituum a circum me, et animadverti, quod illi qui actualiter cogitabant tres Deos, spectarent versus infernum, et qui unum Deum, in quo Divina Trinitas, et quod haec sit in Domino Deo Salvatore, versus caelum; et his Sol caeli, in quo Jehovah in suo Humano est, apparuit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church