112. Tertium Memorabile: - Quondam post diluculum evigilatus exivi in hortum ante domum, et vidi orientem solem in suo jubare, et circum circa illam cincturam primum tenuem et postea exstantiorem sicut ex auro splendentem, et sub limbo ejus ascendentem nubem, quae pyropi instar, a flamma solis coruscabat. Et tunc incidi in meditationem ex fabulis vetustissimorum, quod finxerint Auroram alatam pennis argenteis in ore ferentem aurum. Cum mens deliciabatur in his, factus sum in spiritu, et audivi aliquos inter se loquentes. et dicentes, "Utinam daretur loqui cum novatore, qui pomum Eridis inter antistites ecclesiae projecit, ad quod cucurrerunt multi ex laicis, et desumptum obtulerunt oculis nostris." Per pomum illud intellexerunt codicillum inscriptum, Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae. Et dixerunt, "Est sane schismaticum a nemine hactenus cogitatum." Et audivi tunc unum ex illis clamantem, "Quid schismaticum? est haereticum." Sed aliqui a latere ejus regerebant, "Tace, obmutesce, non est haereticum, allegat copiam dictaminum Verbi, ad quae peregrini nostri, per quos intelligimus laicos, attendunt et adstipulantur." [2.] Cum haec audivi, quia in spiritu eram, accessi, et dixi, "adsum; quid rei?" Et statim unus ex illis, qui. ut postea audivi, fuit Germanus, nativus ex Saxonia, et tono auctoritatis locutus dixit, "Unde tibi audacia invertendi cultum in orbe Christiano per tot saecula constabilitum, qui fuit, quod Deus Pater ut Creator Universi, et ejus Filius ut Mediator, et Spiritus Sanctus ut Operator, invocarentur? et tu primum et ultimum Deum ex Personalitate nostra separas, cum tamen Ipse Dominus dicit, `Quando oratis, orate ita, Pater noster, qui est in caelis, sanctificetur nomen tuum, veniat regnum tuum:' Itane mandatum est, ut invocaremus Deum Patrem?" His dictis silentium factum est, et omnes, qui illi favebant, steterunt sicut fortes milites super navibus bellicis cum vident classem hostilem, clamaturi, "Pugnemus nunc, certa est victoria." [3.] Et tunc exorsus sum loqui, et dixi, "Quis vestrum non scit, quod Deus de caelo descenderit, et factus sit homo? nam legitur, `Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, ....et Verbum Caro factum est; tum quis vestrum non scit (et spectavi ad Evangelicos, inter quos erat dictator ille, qui me allocutus est), quod in Christo ex Maria virgine nato, Deus sit Homo et Homo Deus?" Sed ad haec coetus obstrepuit; quare dixi, "Scitisne hoc? Est secundum doctrinam confessionis vestrae, quae vocatur Formula Concordiae, ubi hoc dicitur, et multis corroboratur." Et tunc dictator ille se convertit ad coetum, et quaesivit num nossent hoc; et responderunt, "Nos parum studuimus in libro illo de Persona Christi, sed sudavimus ibi in articulo de Justificatione per solam fidem; at usque si illud ibi legitur, acquiescimus." Et tunc unus ex illis recordatus dixit, "Legitur, et plus adhuc, quod Humana Christi natura ad Divinam Majestatem et ad omnia ejus attributa, exaltata sit, et quoque quod Christus in Illa sedeat ad dextram sui Patris." [4.] His auditis conticuerunt. Post hunc consensum iterum locutus sum, dicens, "Quum ita est, quid tunc Pater nisi Filius et Filius nisi etiam Pater?" Sed quia hoc iterum obstrepuit auribus illorum, continuavi dicens, "Audite ipsa verba Domini, ad quae si non prius attenderitis, attendite nunc; dixit enim, `Pater et Ego unum sumus;' `Pater in Me est et Ego in Patre;' `Pater, omnia Mea Tua sunt et omnia Tua Mea;' `Qui videt Me videt Patrem.' Quid illa aliud, quam quod Pater in illo sit et Filius in Patre, et quod unum sint sicut anima et corpus in homine, et sic quod sint una Persona Hoc quoque erit fidei vestrae, si creditis Symbolo Athanasiano, ubi consimilia dicuntur. Sed assumite ex allatis solum hoc effatum Domini, `Pater, omnia Mea Tua sunt et omnia Tua Mea:' quid hoc aliud, quam quod Divinum Patris sit Humani Filii, et Humanum Filii Divini Patris, consequenter quod in Christo Deus sit Homo et Homo Deus, et sic quod unum sint sicut anima et.corpus unum sunt? [5.] Simile etiam potest omnis homo de sua anima et suo corpore dicere, videlicet, `Omnia tua mea sunt et omnia mea tua; tu in me es et ego in te; qui videt me videt te; nos unum sumus quoad personam et quoad vitam.' Causa est, quia anima est in toto et in omni parte hominis, vita enim animae est vita corporis, et mutuum est inter illos. Ex his patet, quod Divinum Patris sit anima Filii, et quod Humanum Filii sit corpus Patris. Unde anima filii nisi a patre, et unde corpus ejus nisi a matre? Dicitur Divinum Patris, ac intelligitur Ipse Pater, quoniam Ipse et suum Divinum est idem; hoc etiam est unum et individuum. Quod ita sit, constat etiam ex his angeli Gabrielis verbis ad Mariam: `Virtus Altissimi obumbrabit te, et Spiritus Sanctus superveniet te, et sanctum quod nascetur ex te, vocabitur Filius Dei,' et mox supra vocatur `Filius Altissimi;' et alibi, `Filius Unigenitus.' Vos autem, qui solum nominatis Ipsum Filium Mariae, deperditis ideam Divinitatis Ipsius; sed hanc non perdunt alii, quam docti e clericis ac eruditi e laicis, qui dum elevant cogitationes supra sensualia corporis sui, spectant gloriam famae suae, quae non modo adumbrat, sed etiam exstinguit lucem, per quam intrat gloria Dei. [6.] Sed redeamus ad Orationem Dominicam, ubi dicitur, `Pater noster qui est in caelis, sanctificetur Nomen tuum; veniat re num tuum.' Vos, qui hic estis, intelligitis per illa Patrem in solo Divino suo; ego autem Ipsum in Humano suo, et Hoc quoque est Nomen Patris; nam Dominus dixit, `Pater glorifica Nomen tuum,' hoc est, Humanum tuum; et quando hoc fit, tunc venit regnum Dei; et haec Oratio mandata est pro hoc tempore, videlicet, ut Deus Pater adeatur per Humanum suum. Dixit etiam Dominus. `Nemo venit ad Patrem nisi per Me?' et apud Prophetam, `Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, ...cujus nomen... Deus, Heros, Pater aeternitatis;' et alibi, `Tu Jehovah Pater noster, Redemptor noster a saeculo Nomen tuum;' et millies alibi, ubi Dominus Salvator noster vocatur Jehovah. Haec est vera explicatio verborum istius Orationis. [7.] Postquam haec dicta sunt, inspexi illos, et animadverti mutationes vultuum secundum mutationes status mentis illorum, quosdam faventes et me intuentes, quosdam non faventes et a me se avertentes: et tunc ad dextrum vidi nubem opalini coloris, et ad sinistrum nubem fuscam. et sub utraque sicut depluvium; et sub hac sicut imbris tempore seri autumni, et sub illa sicut roris tempore primi veris. Et subito tunc a spiritu factus sum in corpore, et sic e mundo spirituali redii in mundum naturalem.