True Christian Religion (Ager) n. 105

Previous Number Next Number See English 

105. Quod bini illi status, exinanitionis et glorificationis, fuerint Domino, fuit causa, quia non alia progressio ad unionem dabilis est, quoniam est secundum Divinum ordinem, qui immutabilis est. Divinus ordo est, ut homo disponat se ad receptionem Dei, ac paret se receptaculum et habitaculum, in quod Deus ingrediatur, ac ut in suo templo habitet. Hoc faciet homo a se ipso, sed usque agnoscet quod sit a Deo; hoc agnoscet, quia non sentit praesentiam et operationem Dei, tametsi Deus omne bonum amoris et omne verum fidei apud hominem praesentissime operatur. Secundum hunc ordinem progreditur et progressurus est omnis homo, ut a naturali fiat spiritualis. Similiter Dominus, ut Humanum Naturale suum Divinum faceret: inde est, quod oraverit ad Patrem; quod fecerit voluntatem Ipsius; quod omnia, quae operatus et locutus est, Ipsi attribuerit, et quod super cruce dixerit, "Deus mi, Deus mi, cur derelinquis Me?" in hoc enim statu Deus apparet absens. At post hunc statum venit alter, qui est status conjunctionis cum Deo: in hoc agit homo similiter, sed tunc ex Deo; nec tunc opus habet, ut similiter sicut prius, tribuat Deo omne bonum quod vult et agit, et omne verum quod cogitat et loquitur, quia hoc inscriptum est cordi ejus, et inde est intus in omni actione et loquela ejus. Similiter Dominus Se univit suo Patri, et Pater Se Ipsi: verbo, Dominus glorificavit suum Humanum, hoc est, Divinum illud fecit, quemadmodum Dominus regenerat hominem, hoc est, illum spiritualem facit. Quod quisque homo, qui a naturali fit spiritualis, binos status subeat, et quod per primum intret in alterum, et sic e mundo ad caelum, in capitibus de Libero Arbitrio, de Charitate et Fide, et de Reformatione et Regeneratione, plene demonstrabitur; hic solum, quod in primo statu, qui vocatur reformationis, homo sit in plena libertate agendi secundum rationale intellectus sui; et quod in secundo, qui est status regenerationis, sit quoque in simili libertate, sed quod tunc velit et agat, ac cogitet et loquatur, ex novo amore et nova intelligentia, quae sunt a Domino; in primo enim statu intellectus agit primas partes et voluntas secundas, in altero agit voluntas primas ac intellectus secundas; at usque intellectus a voluntate, non autem voluntas per intellectum. Conjunctio boni et veri, charitatis et fidei, ac interni et externi hominis, non aliter fit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church