Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 98

Previous Number Next Number See English 

98. Sed quomodo quisque sibi proximus esse debet, constare potest ex hoc simili: -Quisque prospicere debet corpori suo victu et amictu; hoc primum erit, sed ob finem ut mens sana sit in corpore sano; et quisque prospicere debet menti suo victu, nempe talibus quae sunt intelligentiae et sapientiae, ob finem ut illa inde in statu sit serviendi concivi, societati humanae, patriae et ecclesiae, ita Domino; qui hoc facit, is sibi prospicit bene in aeternum: inde patet quod primum sit, ubi finis propter quem, nam ad illum spectant omnia. Se quoque hoc habet sicut qui construit domum; primo ponet fundamentum sed fundamentum erit pro domo, et domus pro habitatione: qui credit sibi proximum esse primo loco, is similis est ei qui spectat fundamentum ut finem, non domum et habitationem; cum tamen habitatio est ipse finis primus et ultimus, ac domus cum fundamento est modo medium ad finem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church