Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 9

Previous Number Next Number See English 

9. Doctrina charitatis, quae est doctrina vitae, fuit ipsa doctrina in Antiquis Ecclesiis (de quibus ecclesiis videatur in Arcanis Caelestibus, n. 1238, 2385); et illa doctrina conjunxit omnes ecclesias, ac ita ex pluribus unam fecit: pro hominibus enim ecclesiae agnoverunt omnes illos qui in bono charitatis vixerunt, et vocaverunt fratres, utcunque praeterea in veris, quae hodie fidei dicuntur, discreparent; in his unus alterum instruxit, quod erat inter opera eorum charitatis; et quoque non indignati sunt si unus ad alterius sententiam non accederet, scientes quod quisque tantum veri recipiat quantum in bono est. Quia tales fuerunt Antiquae Ecclesiae, idcirco interiores homines fuerunt; et quia interiores, fuerunt sapientiores: nam qui in bono amoris et charitatis sunt, illi quoad internum hominem in caelo sunt, et ibi quoad illum in societate angelica quae in simili bono; inde elevatio mentis eorum ad interiora, et consequenter illis sapientia; aliunde enim sapientia non venire potest quam e caelo, hoc est, per caelum a Domino; ac in caelo est sapientia, quia ibi in bono sunt: sapientia est videre verum ex luce veri, et lux veri est lux quae in caelo est. Sed sapientia illa antiqua successu temporis decrevit; quantum enim genus humanum a bono amoris in Dominum, et amoris erga proximum, qui amor vocatur charitas, se removit, tantum etiam a sapientia, quia tantum se removit a caelo: inde est quod homo ab interno factus sit externus, et hoc successive; et cum homo factus est externus, etiam factus est mundanus et corporeus: et cum talis est, parum curat quae caeli sunt, nam tunc occupant illum totum jucunda amorum terrestrium, et cum illis mala, quae homini ex amoribus illis jucunda sunt: et tunc illa quae audit de vita post mortem, de caelo et inferno, verbo de spiritualibus, sunt quasi extra illum et non intra illum, ut tamen oportet esse. Inde quoque est quod doctrina charitatis, quae tanti pretii fuerat apud antiquos, hodie inter res deperditas sit: quis enim hodie novit quid in genuino sensu est charitas, et quid in genuino sensu est proximus? cum tamen illa doctrina non modo id docet, sed insuper innumera, quorum non millesima pars hodie scitur. Tota Scriptura Sacra non aliud est quam Doctrina Amoris et Charitatis; quod etiam Dominus docet, dicendo, "Amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua; hoc est primarium et magnum mandatum:..secundum simile est illi, Amabis proximum tuum sicut te ipsum: ex his duobus mandatis..Lex et Prophetae pendent" (Matth. xxii. 37-39). "Lex et Prophetae" sunt Verbum in omnibus et singulis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church