79. Ex his quae nunc dicta sunt, videri potest quod in binis illis amoribus, et ex illis, sint omnia mala; nam illa mala quae enumerata sunt (n. 75), sunt communia; reliqua, quae non enumerata sunt, quia sunt specifica, derivantur et fluunt ex illis. Inde constare potest quod homo, quia nascitur in binos illos amores, nascatur in mala omnis generis.