74. Ex his nunc cognoscitur quinam in amore sui sunt. Sed non refert qualiter apparent in externa forma, si vel elati vel submissi; nam talia sunt in interiori homine, et interior homo a plerisque occultatur, ac exterior instruitur mentiri illa quae amoris publici et proximi sunt, ita contraria; et hoc quoque propter se: sciunt enim quod amare publicum et proximum interius afficiat omnes, et quod tantum amentur et aestimentur; quod afficiat, est quia caelum in illum amorem influit.