57. Homo prorsus talis est, quale est ejus vitae dominans; per hoc distinguitur ab aliis; secundum hoc fit ejus caelum si bonus, et fit ejus infernum si malus; id est ipsa ejus voluntas ejus proprium, et ejus natura, est enim ipsum esse vitae ejus: hoc post mortem mutari non potest, quia id est ipse homo.