55. Quod homo super omnia amat, jugiter est praesens in ejus cogitatione, et quoque in ejus voluntate, et facit ipsissimam vitam ejus. Ut pro exemplo: -Qui super omnia amat opes, sive sint pecuniae sive possessiones, is continue animo versat quomodo illas sibi comparet, gaudet intime cum acquirit, dolet intime cum amittit; cor ejus est in illis. Qui super omnia amat se, is sui recordatur in singulis, de se cogitat, de se loquitur, propter se agit, vita enim ejus est vita sui.