Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 40

Previous Number Next Number See English 

40. Internus spiritualis homo, in se spectatus, est angelus caeli; et quoque, dum vivit in corpore, est in societate cum angelis, tametsi id tunc nescit, et post solutionem a corpore inter angelos venit. Homo autem internus mere naturalis, in se spectatus, est spiritus et non angelus; et quoque, dum vivit in corpore, in societate cum spiritibus est, sed cum illis qui in inferno sunt; etiam post solutionem a corpore inter illos venit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church