317. Sacerdotibus erit dignitas et honor propter sancta quae obeunt sed qui sapiunt, dant honorem Domino a quo sancta, et non sibi: qui autem non sapiunt, tribuunt honorem sibi; hi illum adimunt Domino. Qui honorem tribuunt sibi propter sancta quae obeunt, illi praeferunt honorem et lucrum saluti animarum, cui consulent; qui autem honorem dant Domino et non sibi, illi praeferunt salutem animarum honori et lucro. Nullus honor alicujus functionis in persona est, sed ei adjungitur secundum dignitatem rei quam administrat; et quod adjungitur, hoc non ipsius personae est, et quoque separatur cum functione: honor in persona est honor sapientiae et timoris Domini.