131. Conscientia apud hominem ecclesiae formatur per vera fidei ex Verbo, aut ex doctrina e Verbo, secundum receptionem illorum in corde; nam cum homo scit vera fidei, et capit illa suo modo, ac dein vult illa, et facit illa, tunc fit ei conscientia: receptio in corde est in voluntate, nam voluntas hominis est quae vocatur cor. Inde est, quod illi qui conscientiam habent, ex corde loquantur quae loquuntur, et ex corde faciant quae faciunt: habent etiam illi mentem non divisam; nam secundum id quod intelligunt et credunt verum et bonum esse, faciunt.