Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 112

Previous Number Next Number See English 

112. Fides est affectio veri ex velle verum quia est verum; et velle verum quia est verum, est ipsum spirituale hominis; est enim abstractum a naturali, quod est velle verum non propter verum, sed propter sui gloriam, famam, aut lucrum: verum abstracte a talibus est spirituale, quia est a Divino; quod procedit a Divino est spirituale, et hoc conjungitur homini per amorem; nam amor est conjunctio spiritualis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church