61. BREVIS ANALYSIS. Quis non scit, quod Deus sit ipsa Misericordia et Clementia, quia est ipse Amor et ipsum Bonum, et quod illa sint Ipsius Esse seu Essentia; et quis inde non videt, quod contradictio sit dicere, quod ipsa Misericordia seu ipsum Bonum possit aspicere hominem ex ira, inimicus ejus fieri, ac avertere se ab illo, et damnationem ejus concludere, et usque manere suum Divinum Esse seu Deus: talia vix cadunt in hominem probum, sed in improbum, nec in Angelum Caeli, sed in Angelum inferni; quare infandum est illa addicare Deo. Quod addicaverint, in evidentia patet ex effatis plurium Patrum, Conciliorum, et inde Ecclesiarum, a primis saeculis ad hodienum; et quoque ex inductionibus, quae a principio in principiata, seu a causa in causata, sicut a capite in membra, necessario insequutae sunt; ut quod velit reconciliari, quod reconcilietur per amorem in Filium, et per intercessionem seu mediationem, quod velit propitiari per extremam miseriam visam in Illo, et sic reduci et quasi cogi in Misericordiam, ut ab inimico fiat amicus, ac adoptet filios irae in filios gratiae. Quod imputare justitiam et merita Filii sui injusto supplicanti ex sola fide, etiam sit mere humanum, videbitur in Analysi ultima hujus opusculi.