54. BREVIS ANALYSIS. Instant Praesules Ecclesiae, ut Intellectus sub obedientia fidei captetur, imo quod Fides ignoti, quae est caeca seu nocturna, sit proprie fides, hoc primum paradoxum est, nam fides est veri, et verum est fidei, ac verum, ut fiat fidei, erit in sua luce et videbitur, alioquin potest credi falsum. Paradoxa ex tali fide profluentia, sunt plura; ut quod Deus Pater genuerit Filium ab aeterno, et quod spiritus Sanctus ab utroque procedat, et quod quisque sit Persona per se, et Deus; Quod Dominus tam quoad animam quam quoad corpus sit ex matre; Quod tres illae Personae, ita tres Dii, creaverint universum, et quod unus ex illis descenderit et assumserit Humanum, ad reconciliandum Patrem, et sic ad salvandum homines; et quod salventur per imputationem, applicationem et translationem justitiae Ipsius in illos qui ex gratia nanciscuntur fidem, et credunt illa paradoxa, et quod homo ad primam receptionem istius fidei sit instar statuae, trunci aut lapidis, et quod fides per solum auditum Verbi influat; et quod sola absque operibus legis et non formata ex charitate, salutifera sit; et quod operetur remissionem peccatorum absque praevia paenitentia; et quod ex sola illa remissione peccatorum impaenitens justificetur, regeneretur et sanctificetur; et quod deinde sua sponte sequantur charitas, bona opera, et resipiscentia; praeter similia plura, quae omnia ex doctrina super idea trium Deorum fundata, sicut proles ex toro non legitimo, procreatae, profluxerunt.