Brief Exposition (Whitehead) n. 50

Previous Number Next Number See English 

50. Quod cum hodiernae Ecclesiae fide non possit charitas conjungi, et inde non ex aliquo conjugio nasci bonum opus, est causa, quia Imputatio complet omnia, remittit delicta, justificat, regenerat, sanctificat, dat vitam caeli et sic salutem, ac illa gratis absque ulla opera hominis quid tunc charitas, cujus conjugium foret cum fide, nisi superflua et vana, et nisi accessorium et auctoramentum imputationis et justificationis, quod tamen ad nihil valet. Praeterea fides fundata super idea trium Deorum est erronea, ut Supra n. 39, 40. ostensum est; et cum fide erronea non potest charitas, quae in se est charitas, copulari. Creditur quod non vinculum fidei istius cum charitate sit, propter binas causas; Unam, quia Fidem suam faciunt spiritualem, at Charitatem naturalem moralem, putantes quod non detur aliqua conjunctio spiritualis cum naturali. Alteram, ne in Fidem unice salvificam illorum aliquid ex homine, et inde aliquid meriti influat. Praeterea, nec datur vinculum charitatis cum illa Fide, sed datur cum Fide nova, quam videas infra, n. 116, 117.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church