48. BREVIS ANALYSIS. Antequam hoc demonstratur, primum coram intellectu detegetur, unde et quid charitas, ac unde et quid fides, et sic unde et quid bona opera, quae vocantur fructus: Fides est veritas, quare doctrina fidei est doctrina veritatis; ac doctrina veritatis est intellectus et inde cogitationis, et ex hoc loquelae; quare illa docet quid volendum et agendum est ita quod mala et quae mala fugienda sunt, ac quod bona et quae bona facienda sunt; cum homo bona inde facit, tunc bona se conjungunt cum veris, quia voluntas cum intellectu, bonum enim est voluntatis, ac verum est intellectus; ex hac conjunctione existit affectio boni, quae in sua essentia est charitas, et affectio veri, quae in sua essentia est fides, et hae duae unitae faciunt conjugium; ex hoc conjugio nascuntur bona opera, sicut ex arbore fructus; et sunt inde fructus boni et fructus veri; hi in Verbo significantur per uvas, illi autem per olivas.