46. BREVIS ANALYSIS. Quae Gens in universo terrarum Orbe, cui est religio et sana ratio; datur, quae non scit et credit, quod unus Deus sit, et quod facere mala sit contra Ipsum, ac facere bona sit cum Ipso, et quod homo haec et illa facturus sit ex sua anima, ex suo corde, et ex suis viribus, tametsi influunt a Deo, et quod haec sint Religio; quis itaque non videt, quod confiteri tres Personas in Divinitate, et quod declarare bonis operibus nihil salutis inesse, sit separare Religionem ab Ecclesia: declaratur enim quod illis operibus non insit, per haec, Quod fides absque bonis operibus justificet, n. 12. (a) (b); Quod Opera non necessaria sint ad salutem, nec ad fidem, quia salus et fides per bona opera non conservantur, nec retinentur, n. 12. (g) (h) (m), (n), proinde quod non sit vinculum conjunctionis fidei cum bonis operibus: si postliminio dicitur, quod bona opera usque sponte sequantur fidem, sicut fructus ex arbore, n. 13. (l) (n), tune quis facit illa, imo quis cogitat de illis, et quis sponte fertur ad illa, dum scit et credit, quod nihil ad salutem conferant, et adhuc, quod nemo possit aliquod bonum salutis facere ex se, et sic porro. Si dicitur, quod usque conjunxerint fidem cum bonis operibus sed haec conjunctio penitus inspecta non est conjunctio, sed est adjunctio, et haec sicut appendix adjecta, quae non cohaeret nec adhaeret aliter quam sicut umbra adposita picturae, ex qua pictura apparet plus ad vivum; et quia Religio est vitae, et haec consistit in bonis operibus secundum vera fidei, patet quod ipsa Religio sit illa, et non talis appendix; imo, quod apud plures sit sicut Cauda equina, quae, quia non valet, ex placito amputatur. Quis aliter ex ratione concludit, dum haec, sicut sonant, percipit; Quod stultum sit somniare, quod Opera secundae Tabulae Decalogi coram Deo justificent, n. 12. (d): tum haec, Quod si quis credit se ideo consequi salutem, quia habet charitatem, afficiat contumelia Christum, n. 12. (e): ut et haec, Quod bona Opera prorsus excludenda sint, dum de Justificatione et de Vita aeterna agitur, n. 12. (f), praeter plura ibi; quis itaque, dum postea legit, quod bona Opera necessario sequantur fidem, et quod si non sequuntur, fides falsa sit, et non vera, n. 13. (p) (q) (y), praeter plura, attendit ad illa, et si attendit, num hoc fit cum perceptione, ac bonum effluens ex homine absque perceptione, est inanime sicut ex statua. At si profundius inquiritur in causam istius Doctrinae, apparet sicut Antesignani primum pro norma assumserint solam Fidem, ut divellerentur a Romano Catholicis; ut supra n. 21. 22. 23. dictum est, et quod postea adjunxerint charitatis opera, ne sit contra Scripturam Sacram, ac ut appareat sicut sit Religio, et sic sanetur.