31. BREVIS ANALYSIS. Primum aliquid dicetur de origine, seu unde profluxit idea Trinitatis personarum in Divinitate, et. inde trium Deorum. Sunt Tria Symbola, quae vocantur Apostolicum, Nicaenum, et Athanasianum, quae in specie docent Trinitatem; Apostolicum et Nicaenum ipsam Trinitatem, at Athanasianum Trinitatem personarum. Tria illa Symbola in multis Libris Psalmorum exstant, Apostolicum in Psalmo qui canitur, Nicaenum post decalogum, et Athanasianum seorsim ibi. Symbolum Apostolicum post Apostolorum tempora conscriptum est; Symbolum Nicaenum in Concilio Niceae urbis Bithyniae{1} habito, ad quod ab Imperatore Constantino omnes Episcopi in Asia, Africa, et Europa, Anno 325{2}, convocati sunt. Symbolum autem Athanasianum post illud Concilium a quodam vel a quibusdam, ad Arianos{3} prorsus profligandos, compositum est, et postea ab Ecclesiis etiam ut Oecumenicum acceptatum. Ex duobus prioribus Symbolis illuxit confessio Trinitatis, ex tertio autem seu Athanasiano effluxit professio Trinitatis personarum; quod inde idea trium Deorum sit, videbitur in nunc sequentibus. @1. Bithyniae pro Bethyniae.$ @2. 325 pro 318.$ @3. Arianos pro Arrianos.$