18. BREVIS ANALYSIS. Ecclesiae per Reformationem ab Ecclesia Romano--Catholica separatae, sunt ex illis, qui se vocant Evangelicos et reformatos, simul Protestantes, vel ab Antesignanis Lutheranos et Calvinianos, inter quas Ecclesia Anglicana medium tenet: de Ecclesia Graeca, quae ab antiquo a Romano--Catholica separata fuit, hic non sermo est. Quod Ecclesiae Protestantium dissideant in variis, imprimis de Sacra Caena, Baptismo, Electione, et de Persona Christi, multis notum est; at quod omnes in Articulis de Trinitate personarum in Divinitate, de Peccato Originali, de Imputatione meriti Christi, et de Justificatione per solam fidem, conveniant, non universaliter notum est; causa est, quia pauci student indagandis discriminationibus dogmatum inter Ecclesias, et inde nec convenientiis: Clerici solum{1} dogmatica suae Ecclesiae hauriunt, ac Laici raro illa quoad interiora, et inde nec quoad dissidentias. Quod tamen in quatuor illis Articulis in communibus et in plerisque particularibus conveniant, patescit ex Libris illorum si consuluntur, et ex Sermonibus si audiuntur. Sed hoc praemittitur ad notitiam propter sequentia. @1. solum pro folum$