82. Quod illi, qui dum cogitant de Deo cogitant de Domino, ideam determinatam habeant: at multi qui de Deo Patre, ideam indeterminatam habent, et illi facile agnoscunt Naturam pro Deo; quare in altera vita illis datur videre quendam in alto, super solio sedentem, qui vocat se Deum Patrem; qui et aliquem spiritum, vel juxta se vel alibi, (3) vocat Filium suum. Hoc permittitur illis, ne fatui et insani fiant per indeterminatam ideam de Deo; et asseverare possum quod multi qui (4) intelligenter possunt ratiocinari determinent ideam ad illum qui in alto est, et mandata ab illo sumant. Est quidam barbatus, ex varia parte; ut plurimum, qui se voluerunt ut colerentur sicut (5) numina: sed usque apud illos qui non agnoscunt Dominum. Verbo, fiunt illorum cogitationes tandem ut credant nullum Deum dari, et sic mittuntur in infernum. Dicunt aliqui quod Deus sit ubivis; sed ostensum quod Divinum procedens sit ubivis, sicut calor et lux (6) e sole; sed usque dicere solem quoad suum corpus esse ubivis, est fatuum.