70. Homo ita creatus est ut sit caelum in minima forma correspondens maximo; et [cognoscendum est] quod Dominus fuerit ipsum Caelum quoad vitam omnium, et quod angeli et homines quoad receptionem in formis finitis; quia Dominus ex ipso Divino fuit conceptus, ita ex ipsa Vita, ac de ipsa Vita non potest idea extensi et spatii haberi sicut de receptaculis vitae: inde patet quod Dominus fuerit Homo ut (5) Vita, sicut (6) est omnis alius homo [receptaculum] vitae; et sic quod ex Ipso ut ex ipso Fonte Vitae omne vitae caeli sit, de cujus (7) extensione non potest cogitari sed ab extensione formarum vitae.