Athanasian Creed (Worcester) n. 64

Previous Number Next Number See English 

64. Quod primum et primarium ecclesiae sit cognoscere suum Deum, ita Dominum, et sic unum Deum, est quia reliqua ecclesiae, et doctrina et perceptiones, inde dependent. Non aliter potest homo Verbum intelligere; ut constare potest ex antiquis, qui erant gentes, tametsi similiter altaria habuerint et sacrificaverint, praeter plura ritus ecclesiae, sed usque qui non coluerunt Jehovam, sed quidam Schaddai, quidam alium Deum; usque exstirpati sunt, quia nihil doctrinae et cultus tum acceptum in caelo. Ex illa causa est quod Dominus dixerit illis cum quibus miracula fecit, num fidem habeant, et quod fiat secundum fidem eorum, ut (1) agnosceretur quod Ipse Filius Dei esset, et omnia posset, --sic Deus descendens e caelo. Hoc primum et primarium erat conjunctionis Dei cum homine.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church