62. Quod Filius ab aeterno fuerit Divinum Humanum ab aeterno, --et quod id fuerit Divinum procedens, ex quo caelum, ita Divinum formans illud, --patet a Domini verbis quod Patrem non viderint nec audiverint; quod per Divinum Verum omnia facta sint; tum quod Dominus apparuerit ut Homo coram filiis Israelis, visus sub plantis sicut sapphirus et caelum quoad munditiem; quod dicatur "Hodie genui Te:" et quod dixerit Dominus, "Qualis fui apud Te a fundatione mundi;" quod etiam sit "Filius Dominis" apud Danielem, et quod Dominus idem factus quoad Humanum; quod tunc (3) vocetur "Filius Dei" apud Lucam; nam dicitur quod "Verbum Caro factus sit." Inde patet quod idem et unum Divinum fuerit.