58. Quod de quavis re in theologicis (3) formetur idea secundum cujusvis intellectum, et quoque de illis quae dicuntur quod captandus intellectus sub obedientia fidei; qualia imprimis sunt illa quae de tribus Personis ex Symbolo Athanasii: idea quae formatur de illa est intellectus ejus; qui si non sit, est modo scientia et voces inanes quae cogitantur; idea illa patet in altera vita. Quales ideae formantur ab homine de Trinitate, et de unione Divini et Humani in Domino, sunt plures, et tales quae potius destruunt quam aedificant; quas recensere non volo, quia pleraeque prorsus incongruae: cum tamen cogitatio de Deo quod unus sit, et Ille Dominus, est principalis et fundamentalis omnium in doctrina ecclesiae; absque illa nemo salvari potest.