Athanasian Creed (Worcester) n. 25

Previous Number Next Number See English 

25. Praeterea, dicitur quod tres Personae sint una substantia seu essentia, cum tamen distinguuntur quoad attributa, --ut quod Pater (2) creaverit, Filius (3) redemerit, et Spiritus Sanctus (4) doceat. Illa attributa sunt Divina; quae cum distincta sunt, sequitur quod ipsa substantia seu essentia, quae dicitur una, distincta sit per attributa specifica in essentias trinas.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church