213. Quod cum instaurabatur ecclesia a Domino, primarium erat agnoscere et recipere Ipsum; quod Ipse esset de quo Verbum Veteris Testamenti; et quod Ipse esset Deus, et omnia posset. Ideo toties dixit, "(1) Creditisne quod possim?" tum "Quia credis;" et "Fiat secundum fidem," nempe secundum fidem quod Dominus esset Deus qui omnia posset, seu omnipotens. Hoc erat primarium, nam absque illa fide nulla salus, quia ab Ipso omnia. Per confessionem et fidem illam ex corde, est conjunctio: alioqui non conjunctio, ita nec salus. Similiter fit hodie, cum nova ecclesia instauratur, quae vocatur Nova Hierosolyma, et docetur ejus doctrina; primarium est scire et credere quod Dominus sit solus Deus, a quo omnis salus. Ex ea causa est quod hoc nunc (2) doceatur; haec causa est hujus operis: nam absque illa fide nemo in (3) novam ecclesiam venit, nec aliquid ex doctrina ejus recipit; ita (4) posthac nec salvari potest. Nam (4) posthac non licet credere in tres Deos aequales et loqui unum, nec cogitare de Humano Domini separato a Divino, ut fit a plerisque.