Athanasian Creed (Worcester) n. 178

Previous Number Next Number See English 

178. Divinum enim procedens est tale quod in maximis et minimis sit Homo. Nam quale est in maximo tale est in omni minimo, et in Natura ubi Divinum procedens in ultimis est. Ita enim omnia creata sunt ut affectio quae est boni, seu amor (2) qui est boni, seu bonum quod est affectionis et amoris, se (3) induat humano in singulis gradibus a primo ad ultimum. Inde est quod angeli sint formae humanae: simile est in Natura; inde ibi (4) est forma humana. Hoc arcanum adhuc in mundo ignotum fuit. Quod talis indoles sit in singulis gradibus, nempe quod affectio se induat corpore, et hoc ex Divino procedente, causa est, quia quod procedit a Domino procedit a singulis corporis Ipsius, interioribus et exterioribus. Inde est quod Divinum procedens sit Dominus in caelis, et vocatur "Filius hominis," et quoque "Paracletus," et "Spiritus Sanctus." Inde patet quid omnipraesentia Ipsius. Quia affectio et amor induit illam formam humanam in omni caelo seu in omni gradu, sequitur quod Humanum quod induitur sit Divinum Verum, et quod illi in Divino procedente sint, et vere homines, qui in amore et inde (5) vero. Inde quoque est quod amor sit complexus omnium veritatum, et quod amor sit esse, cujus existere est humanum in forma, in cujus singulis erit esse ex amore.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church