Athanasian Creed (Worcester) n. 173

Previous Number Next Number See English 

173. Quod in fine ecclesiae (1) reveletur Adventus Domini. In fine ecclesiae Judaicae Ipse venit in carnem, et tunc Se revelavit quod esset Deus seu Jehovah qui venturus, (2) de quo apud Prophetas; et porro, quod Ipse sit qui regit caelum cum (3) terra, et qui unicus Deus: quod apud Evangelistas (Matth. xxiv.) etiam vocatur adventus Ipsius. Hactenus enim paene (4) neglectus fuit, (5) quia in cogitatione et in idea sicut vulgaris homo, de quo vix aliquid Divini cogitatum est, quia Divinum (6) posuerunt in idea extra Ipsum et non intra, ut (7) tamen Ipse docet; et per Divinum extra Ipsum plerique intellexerunt Patrem, ita aliam Personam: sic ut Dominus in mundo in fine est paene neglectus. (8) Fit inde novus denuo Adventus Ipsius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church