Athanasian Creed (Worcester) n. 155

Previous Number Next Number See English 

155. Videantur etiam quae in Explicatione super Apocalypsin (n. 684) dicta et ex Verbo allata sunt, quod Dominus solus fuerit unitus Jehovae quoad Divinum Humanum, quia in Ipso Divinum Bonum Divini Amoris, quod per "oleum" significatur, et per unctionem repraesentabatur. Loca ex Verbo ibi etiam videantur, et inde quod Humanum Ipsius sit Divinum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church