103. Quod Humanum Domini sit Divinum, constat ex locis in Verbo ubi Dominus dicitur "Redemptor;" ut in Veteri Testamento, "Jehovah Redemptor vester," "Dominus Redemptor vester;" et tum hoc est Divinum Humanum, Dominus enim quoad illud fuit Redemptor.