Spiritual Experiences (Buss) n. 5317

Previous Number Next Number See English 

5317. Multitudo illa collecta est a tempore reformationis, et hi sunt qui habitant sub montano. Qui autem fuerunt in saeculis obscuris, habitant infra, ubi tractus ingens est pro illis et plebe illorum: habitationes pergunt ibi in circuitum late undiquaque, sic ut plenus sit ille tractus ab illis, sed sub illis qui post reformationis tempora vixerunt, qui ex obscuris saeculis sunt habitant ut dictum sub illis, late, nam cum hi venerunt, se demiserunt ibi. Hi nec possunt ascendere nisi in medio ad illos qui supra, sed hoc raro fit, quoniam ibi occlusum est, apparet ibi A sicut congestum, et sic occlusum, quaerunt sibi vias emergendi, sed non inveniunt.* Aliquoties apparent aliqui ex illis, quidam apparent sicut dii, quoniam sic voluerunt coli, quidam sicut latrones, sunt in maximo obscuro, nec quicquam Doctrinae sciunt. * Diagram


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church