Spiritual Experiences (Buss) n. 5315

Previous Number Next Number See English 

5315. Continuatio de Babele In tractu occidentali ingens numerus est monasteriorum virorum, sed non super tractu illo, nisi pauca quae observationis causa, quomodo se habet circumcirca; sunt infra terram, et ibi habitationes plures, et parvae quasi urbes, plenae monasteriis. Numerus monasteriorum excedit numerum in mundo, decies ad vigesies, nam monasterium quod pro exemplo habuit 50, nunc quoque totidem habet; reliqui qui prius fuerunt intra saecula similia sibi monasteria faciunt circumcirca ibi; sed sub montano. Totus tractus occidentalis plenus est talibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church