Spiritual Experiences (Buss) n. 5306

Previous Number Next Number See English 

5306. Postea oriebatur in tractu illo terrae motus, inde territi reliqui eruperunt, et fuit ingens numerus, qui omnes conjecti sunt in sua inferna. Causa etiam illis dicta, quod teneant populum in tenebris maximo studio, et quocunque modo possint, et sic impediant ut erudiantur a Domino per angelos, ita prorsus adimant illis omne medium salutis, quod unicum est scire vera Ecclesiae, et postea imbuere illa, quae si impediuntur non dari potest copia salvandi illos: et praeterea, venantur omnes animas quae usquam veniunt in alteram vitam, ex quacunque religione sint, partim allectione, partim vi et violentia, partim magica arte, partim damnanda persuasione, sic ut prorsus animas e coelo arceant, et solum sanctum externum fascinant ante oculos, absque omni interno, et quoque ad idololatrica pelliciunt omni modo; et haec omnia solum propterea, ut illi possideant omnia in mundo, et dominentur non modo super animas eorum sed etiam super corpora, utque illi domini sint totius terrae, et omnes alii servi, ideo quoque illos excludunt a lectione Verbi, et missas alio idiomate habent, et exponunt idola ubicunque, et venditant miracula, cum tamen illi prorsus nullum usum praestent, quam sibi, edendo, bibendo, insaniendo, et peccando negando Deum, et sibi omnem potestatem Domini vindicando.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church