4494.
Iterum detegebatur facinus quod commiserit contra unam, faeminam, quam forte stupravit, quod illam necaverit arte magica, de qua loquuti sunt, et quae occulta est, sed usque aliquibus in tellure nota, quod necare alium possint, praeter [per] aliquod externum, venenum, aut sicam aut aliud quoddam, quod erat per privationem respirationis magicam, hoc calluit, et per eam artem ademit vitam priori, tum etiam huic faeminae: quae detecta inde, quod volavit ad eum et osculata eum, et tunc cruciabatur ille infernali cruciatu; ipsum indifferens, et jucundum quod ille habuit in eo, etiam mecum communicabatur, erat ei jucundum absque ulla horroris nota. Quidam etiam loquuti dein et dicebant quod eandem artem calluerint.