4485.
Animae post mortem non statim veniunt in consociationes suas, ex eo quod phantasiae eorum sint quae non sunt cupiditatum, seu apparentiae quae non sunt affectionum, quamdiu phantasiae non e cupiditatibus, ac apparentiae ex affectionibus, tunc huc illuc feruntur, et hoc secundum phantasias et apparentias, haec causa est, quod animae diu in terra inferiore sint, tum in mundo spirituum antequam ad suum locum veniunt: haec etiam causa est, quod qui in consociationibus inde ferantur, sursum et deorsum, quandoque huc illuc, quia in phantasias labuntur aut in apparentias veniunt, quae non conveniunt eorum phantasiis aut apparentiis.