Spiritual Experiences (Buss) n. 4466

Previous Number Next Number See English 

4466. De quodam facinoroso, Adlerheim Per plures menses fuit circum me, principio magicus prae aliis, postea nihil aliud cogitans, quam quomodo in occulto regnare posset, tum aliis mala inferre, diversis modis, imprimis adulteria, haec prorsus animum ejus occuparunt, et hoc per plures menses, cum alii de aliis cogitabant, is de iis; plura sunt de eo quam ut memorari possint, tandem ostensum ei quale ejus jucundum, per scabiem pestilentem, quae caput ejus occupabat, et quod ideae ejus omnes similes essent, et ostensum ad vivum qualis scabies sit, quam nefandis insectis plena esset, quae titillabant, et jucundum illud faciebant, et tunc data ei facultas sciendi quod ita esset, et quod jucundum ejus tale in se haberet et tale esset.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church