Spiritual Experiences (Buss) n. 4461

Previous Number Next Number See English 

4461. Quod quidam eximantur ab inferno in mundum spirituum ob viles usus Quidam in occulto aliquamdiu apud me fuerat (Spegel) et se alligaverat ex jucundo imperandi et pervertendi vera, nihil noveram de eo, quam post tempus, cum appulit, et dein detectus est, qui inter eos dolosos fuit, quod nihil nisi in occulto agere ausus sit; ea indole, quod quasi amaret vera et profiteretur sic ut vix alii aliud scirent, attraxit etiam alios, quos doceret, cum tamen ne hilum credidit corde; punitus est primum, et sub punitione dolos nexuit; et per alios loquutus est: tum etiam aperiebatur ei quid cogitavit et loquutus de Divino, quod non crediderit, quod etiam postea retinuit, sed cogitatione, inde patebat quoque quomodo e memoria corporea anteacta et loquuta possent detegi; putabat quod non in inferno prius fuit, quare illuc deductus, et ei ostensum ubi fuerat, sub natibus fere, in excrementitio, et cognovit, quod ibi fuit, et quod inde venerit in mundum spirituum. Erat arch. B. Spegel.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church