Spiritual Experiences (Buss) n. 4448

Previous Number Next Number See English 

4448. De inferno Nephilim hujus temporis, proprie Sirenum Sirenes per integrum annum apud me fuerunt, habuerunt spurcissimum et prophanum subjectum, quae tales fuerunt [ut] passim descriptae [vide 3713], in mundo, quoad externa decora aestimatissimae, tum quoad externos mores, et ingenia ut vocantur, prae omnibus aliis aestimatissimae, sirenes quae sunt proprie Nephilim intus spurcissimae, magicae interiores, et adulterae prae omnibus aliis, nefanda et abominabilissima adulteriorum pro nihilo aestimantes, continue adlaborantes non solum conscientiam destruere, sed etiam occidere corpus non solum, sed flagrare animam ad profundissimum infernum; verbo in subjecto erat ipsum infernum prophanum concentratum, ita in caeteris hujus sortis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church